monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 24
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXIII. Quia cerebrum hominis, tribus divisum cellulis, et sensualitatem toti subministrans corpori, vicem solis obtineat, qui tres mundi partes perlustrans, omnia quae in terris sunt temperando vel fovendo confortat, et etiam igne suo lunam accendit. <<<     >>> XXV. Quod sicut cerebro, humiditatem a visceribus trahenti, omnes corporis venae calorem administrant, ita et soli rorem et pluviam interdum diffundenti superiores circuli ne a calore deficiant ignibus suis assistunt, et quod secundum ista concordiae vel dissonantiae inter animam et carnem inveniantur.

XXIV. Quod eodem modo anima viribus suis et corpus suum regens, et Deum in Trinitate unum colens, eumdem planetam quasi imitando quamdam vel diem, vel noctem vicissim facere videtur, dum modo spiritu fortitudinis, quem sol significat roborata, et sublimata sanctorum luce operum refulget, modo concupiscentiis carnis succumbens operatur. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sic quoque anima scienter in viribus suis corpus hominis regit, cum ille in bonitate et perfectione et sanctitate intelligit et sentit, et scit ea quae ad Deum pertinent, verum Deum in Trinitate colens, nec alium Deum in fallacia quaerens, sicut etiam eaedem vires animae se in unum coniungunt simul operantes.
2 Quae cum spiritu fortitudinis ita tangitur, ut initium operum perfectionemque eorum cum fine ipsorum ubique contempletur, ab illis quae mala sunt declinat, et sic corpori in quo habitat suavitatem supernorum donorum inducit, per quae omnia membra illius ad honestatem inducit, quoniam vires eius per fortitudinem potestatis Dei in unum coadunatae sunt.
3 Sed cum eadem fortitudo animam hoc modo roborat, dominio illius totum corpus hominis servire facit, ita ut illuc lacrymas cum gemitibus multoties educat, et tunc ipsum hominem in tanta humilitate et quiete continet, ut et in saecularibus et in spiritualibus se regere valeat, in omnibus bonis decenter instructus.
4 Unde etiam anima ipsius per bonum studium velut in die bona operando in altum ascendit; sed dum concupiscentiae carnis consentiendo superatur, quasi in nocte sopore deprimitur, nunc quidem fortitudine se muniens, nunc autem desidiam sibi coniungens.
5 Per bonum namque studium, velut dies est omnia considerando, per desidiam vero quasi nox nihil praevidendo; sed sicut nox per lunam aliquando illuminatur, eaque subtracta iterum obtenebratur, sic opera hominis permista sunt, ita ut nunc lucida, nunc obscura existant.
6 Cum enim anima per corpus coacta malum cum ipso operatur, tunc virtus ipsius luce veritatis carens obtenebratur; sed cum deinde in peccatis se gravari senserit, contra voluntatem carnis se sursum tollit carnem affligenhlw17.233 vdo, et quaeque mala opera ipsi improperando.
7 Sicque lux beatitudinis nocte peccatorum superata exoritur, ita ut per animam mala scientia cum carne superetur, et caro in poenitentia et emendatione pravorum operum deinde castigetur.
8 Et cum caro hoc modo constringitur, anima quoque illam secum coelestia appetere facit, quia spiritu fortitudinis tecum roboratam, timori Domini etiam celeriter illam subiicit.
9 Anima quippe carnem adiuvat, et caro animam, quia per animam et per carnem unumquodque opus perficitur, unde etiam anima cum carne bona et sancta opera faciendo reviviscit.
10 Sed caro multoties taedium patitur, quando cum anima operatur; quapropter anima tunc carni condescendit, illamque in aliquo opere delectari permittit, quemadmodum mater flentem infantem ridere facit.
11 Atque hoc modo caro cum anima aliqua bona opera, quibusdam tamen peccatis intermista, operatur, quod anima tolerat, ne caro obruatur, quoniam sicut caro per animam vivit, ita etiam anima cum carne bona operando reviviscit, quia in opere manuum Domini collocata est.
12 Sicut enim sol noctem superando usque ad mediam diem ascendit, ita quoque homo prava opera vitando sursum incedit; et quemadmodum sol post mediam diem inclinatur, sic et anima carni consentit; et ut luna per solem reaccenditur ne deficiat, ita et viribus animae caro hominis sustentatur ne in interitum eat.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik